15factum est autem cum viderem ego Danihel visionem et quaererem intellegentiam ecce stetit in conspectu meo quasi species viri
16et audivi vocem viri inter Ulai et clamavit et ait Gabrihel fac intellegere istum visionem
17et venit et stetit iuxta ubi ego stabam cumque venisset pavens corrui in faciem meam et ait ad me intellege fili hominis quoniam in tempore finis conplebitur visio
18cumque loqueretur ad me conlapsus sum pronus in terram et tetigit me et statuit me in gradu meo
19dixitque mihi ego ostendam tibi quae futura sint in novissimo maledictionis quoniam habet tempus finem suum
20aries quem vidisti habere cornua rex Medorum est atque Persarum
21porro hircus caprarum rex Graecorum est et cornu grande quod erat inter oculos eius ipse est rex primus
22quod autem fracto illo surrexerunt quattuor pro eo quattuor reges de gente eius consurgent sed non in fortitudine eius
23et post regnum eorum cum creverint iniquitates consurget rex inpudens facie et intellegens propositiones
24et roborabitur fortitudo eius sed non in viribus suis et supra quam credi potest universa vastabit et prosperabitur et faciet et interficiet robustos et populum sanctorum
25secundum voluntatem suam et dirigetur dolus in manu eius et cor suum magnificabit et in copia rerum omnium occidet plurimos et contra principem principum consurget et sine manu conteretur
26et visio vespere et mane quae dicta est vera est tu ergo signa visionem quia post dies multos erit