26misi ergo nuntios de solitudine Cademoth ad Seon regem Esebon verbis pacificis dicens
27transibimus per terram tuam publica gradiemur via non declinabimus neque ad dextram neque ad sinistram
28alimenta pretio vende nobis ut vescamur aquam pecunia tribue et sic bibemus tantum est ut nobis concedas transitum
29sicut fecerunt filii Esau qui habitant in Seir et Moabitae qui morantur in Ar donec veniamus ad Iordanem et transeamus in terram quam Dominus Deus noster daturus est nobis
30noluitque Seon rex Esebon dare nobis transitum quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum eius et obfirmaverat cor illius ut traderetur in manus tuas sicut nunc vides
31dixitque Dominus ad me ecce coepi tradere tibi Seon et terram eius incipe possidere eam
32egressusque est Seon obviam nobis cum omni populo suo ad proelium in Iesa
33et tradidit eum Dominus Deus noster nobis percussimusque eum cum filiis et omni populo suo
34cunctasque urbes in tempore illo cepimus interfectis habitatoribus earum viris ac mulieribus et parvulis non reliquimus in eis quicquam
35absque iumentis quae in partem venere praedantium et spoliis urbium quas cepimus
36ab Aroer quae est super ripam torrentis Arnon oppido quod in valle situm est usque Galaad non fuit vicus et civitas quae nostras effugeret manus omnes tradidit Dominus Deus noster nobis
37absque terra filiorum Ammon ad quam non accessimus et cunctis quae adiacent torrenti Ieboc et urbibus montanis universisque locis a quibus nos prohibuit Dominus Deus noster