5mortuusque est ibi Moses servus Domini in terra Moab iubente Domino
6et sepelivit eum in valle terrae Moab contra Phogor et non cognovit homo sepulchrum eius usque in praesentem diem
7Moses centum et viginti annorum erat quando mortuus est non caligavit oculus eius nec dentes illius moti sunt
8fleveruntque eum filii Israhel in campestribus Moab triginta diebus et conpleti sunt dies planctus lugentium Mosen
9Iosue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiae quia Moses posuit super eum manus suas et oboedierunt ei filii Israhel feceruntque sicut praecepit Dominus Mosi
10et non surrexit propheta ultra in Israhel sicut Moses quem nosset Dominus facie ad faciem
11in omnibus signis atque portentis quae misit per eum ut faceret in terra Aegypti Pharaoni et omnibus servis eius universaeque terrae illius
12et cunctam manum robustam magnaque mirabilia quae fecit Moses coram universo Israhel