3benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo
4sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem ut essemus sancti et inmaculati in conspectu eius in caritate
5qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum secundum propositum voluntatis suae
6in laudem gloriae gratiae suae in qua gratificavit nos in dilecto
7in quo habemus redemptionem per sanguinem eius remissionem peccatorum secundum divitias gratiae eius
8quae superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia
9ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae secundum bonum placitum eius quod proposuit in eo
10in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo quae in caelis et quae in terra sunt in ipso