Efésios 4
1obsecro itaque vos ego vinctus in Domino ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis
2cum omni humilitate et mansuetudine cum patientia subportantes invicem in caritate
3solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis
4unum corpus et unus spiritus sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae
5unus Dominus una fides unum baptisma
6unus Deus et Pater omnium qui super omnes et per omnia et in omnibus nobis
7unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi
8propter quod dicit ascendens in altum captivam duxit captivitatem dedit dona hominibus
9quod autem ascendit quid est nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae
10qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes caelos ut impleret omnia
11et ipse dedit quosdam quidem apostolos quosdam autem prophetas alios vero evangelistas alios autem pastores et doctores
12ad consummationem sanctorum in opus ministerii in aedificationem corporis Christi
13donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi
14ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum in astutia ad circumventionem erroris
15veritatem autem facientes in caritate crescamus in illo per omnia qui est caput Christus
16ex quo totum corpus conpactum et conexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate
17hoc igitur dico et testificor in Domino ut iam non ambuletis sicut gentes ambulant in vanitate sensus sui
18tenebris obscuratum habentes intellectum alienati a vita Dei per ignorantiam quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum
19qui desperantes semet ipsos tradiderunt inpudicitiae in operationem inmunditiae omnis in avaritia
20vos autem non ita didicistis Christum
21si tamen illum audistis et in ipso edocti estis sicut est veritas in Iesu
22deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem qui corrumpitur secundum desideria erroris
23renovamini autem spiritu mentis vestrae
24et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis
25propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo quoniam sumus invicem membra
26irascimini et nolite peccare sol non occidat super iracundiam vestram
27nolite locum dare diabolo
28qui furabatur iam non furetur magis autem laboret operando manibus quod bonum est ut habeat unde tribuat necessitatem patienti
29omnis sermo malus ex ore vestro non procedat sed si quis bonus ad aedificationem oportunitatis ut det gratiam audientibus
30et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei in quo signati estis in die redemptionis
31omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia
32estote autem invicem benigni misericordes donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit nobis