8cumque percrebuisset regis imperium et iuxta mandata illius multae virgines pulchrae adducerentur Susan et Aegaeo traderentur eunucho Hester quoque inter ceteras puellas ei tradita est ut servaretur in numero feminarum
9quae placuit ei et invenit gratiam in conspectu illius ut adceleraret mundum muliebrem et traderet ei partes suas et septem puellas speciosissimas de domo regis et tam ipsam quam pedisequas eius ornaret atque excoleret
10quae noluit indicare ei populum et patriam suam Mardocheus enim praeceperat ut de hac re omnino reticeret
11qui deambulabat cotidie ante vestibulum domus in qua electae virgines servabantur curam agens salutis Hester et scire volens quid ei accideret
12cum autem venisset tempus singularum per ordinem puellarum ut intrarent ad regem expletis omnibus quae ad cultum muliebrem pertinebant mensis duodecimus vertebatur ita dumtaxat ut sex menses oleo unguerentur myrtino et aliis sex quibusdam pigmentis et aromatibus uterentur
13ingredientesque ad regem quicquid postulassent ad ornatum pertinens accipiebant et ut eis placuerat conpositae de triclinio feminarum ad regis cubiculum transiebant
14et quae intraverat vespere egrediebatur mane atque inde in secundas aedes deducebatur quae sub manu Sasagazi eunuchi erant qui concubinis regis praesidebat nec habebat potestatem ad regem ultra redeundi nisi voluisset rex et eam venire iussisset ex nomine