Êxodo 1
1haec sunt nomina filiorum Israhel qui ingressi sunt Aegyptum cum Iacob singuli cum domibus suis introierunt
2Ruben Symeon Levi Iuda
3Isachar Zabulon et Beniamin
4Dan et Nepthalim Gad et Aser
5erant igitur omnes animae eorum qui egressi sunt de femore Iacob septuaginta Ioseph autem in Aegypto erat
6quo mortuo et universis fratribus eius omnique cognatione illa
7filii Israhel creverunt et quasi germinantes multiplicati sunt ac roborati nimis impleverunt terram
8surrexit interea rex novus super Aegyptum qui ignorabat Ioseph
9et ait ad populum suum ecce populus filiorum Israhel multus et fortior nobis
10venite sapienter opprimamus eum ne forte multiplicetur et si ingruerit contra nos bellum addatur inimicis nostris expugnatisque nobis egrediatur e terra
11praeposuit itaque eis magistros operum ut adfligerent eos oneribus aedificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni Phiton et Ramesses
12quantoque opprimebant eos tanto magis multiplicabantur et crescebant
13oderantque filios Israhel Aegyptii et adfligebant inludentes eis
14atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris omnique famulatu quo in terrae operibus premebantur
15dixit autem rex Aegypti obsetricibus Hebraeorum quarum una vocabatur Sephra altera Phua
16praecipiens eis quando obsetricabitis Hebraeas et partus tempus advenerit si masculus fuerit interficite illum si femina reservate
17timuerunt autem obsetrices Deum et non fecerunt iuxta praeceptum regis Aegypti sed conservabant mares
18quibus ad se accersitis rex ait quidnam est hoc quod facere voluistis ut pueros servaretis
19quae responderunt non sunt hebraeae sicut aegyptiae mulieres ipsae enim obsetricandi habent scientiam et priusquam veniamus ad eas pariunt
20bene ergo fecit Deus obsetricibus et crevit populus confortatusque est nimis
21et quia timuerant obsetrices Deum aedificavit illis domos
22praecepit autem Pharao omni populo suo dicens quicquid masculini sexus natum fuerit in flumen proicite quicquid feminei reservate