4stante procul sorore eius et considerante eventum rei
5ecce autem descendebat filia Pharaonis ut lavaretur in flumine et puellae eius gradiebantur per crepidinem alvei quae cum vidisset fiscellam in papyrione misit unam e famulis suis et adlatam
6aperiens cernensque in ea parvulum vagientem miserta eius ait de infantibus Hebraeorum est
7cui soror pueri vis inquit ut vadam et vocem tibi hebraeam mulierem quae nutrire possit infantulum
8respondit vade perrexit puella et vocavit matrem eius