GoBíblia - Ler a Bíblia Online em múltiplas versões!

Ezequiel 39

1tu autem fili hominis vaticinare adversum Gog et dices haec dicit Dominus Deus ecce ego super te Gog principem capitis Mosoch et Thubal

2et circumagam te et seducam te et ascendere faciam de lateribus aquilonis et adducam te super montes Israhel

3et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua et sagittas tuas de manu dextera tua deiciam

4super montes Israhel cades tu et omnia agmina tua et populi qui sunt tecum feris avibus omnique volatili et bestiis terrae dedi te devorandum

5super faciem agri cades quia ego locutus sum ait Dominus Deus

6et emittam ignem in Magog et in his qui habitant in insulis confidenter et scient quia ego Dominus

7et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israhel et non polluam nomen sanctum meum amplius et scient gentes quia ego Dominus Sanctus Israhel

8ecce venit et factum est ait Dominus Deus haec est dies de qua locutus sum

9et egredientur habitatores de civitatibus Israhel et succendent et conburent arma clypeum et hastas arcum et sagittas et baculos manus et contos et succendent ea igne septem annis

10et non portabunt ligna de regionibus neque succident de saltibus quoniam arma succendent igne et depraedabuntur eos quibus praedae fuerant et diripient vastatores suos ait Dominus Deus

11et erit in die illa dabo Gog locum nominatum sepulchrum in Israhel vallem Viatorum ad orientem maris quae obstupescere facit praetereuntes et sepelient ibi Gog et omnem multitudinem eius et vocabitur vallis Multitudinis Gog

12et sepelient eos domus Israhel ut mundent terram septem mensibus

13sepeliet autem omnis populus terrae et erit eis nominata dies in qua glorificatus sum ait Dominus Deus

14et viros iugiter constituent lustrantes terram qui sepeliant et requirant eos qui remanserant super faciem terrae ut emundent eam post menses autem septem quaerere incipient

15et circumibunt peragrantes terram cumque viderint os hominis statuent iuxta illud titulum donec sepeliant illud pollinctores in valle Multitudinis Gog

16nomen autem civitatis Amona et mundabunt terram

17tu ergo fili hominis haec dicit Dominus Deus dic omni volucri et universis avibus cunctisque bestiis agri convenite properate concurrite undique ad victimam meam quam ego immolo vobis victimam grandem super montes Israhel ut comedatis carnes et bibatis sanguinem