Filipenses 2
1si qua ergo consolatio in Christo si quod solacium caritatis si qua societas spiritus si quid viscera et miserationes
2implete gaudium meum ut idem sapiatis eandem caritatem habentes unianimes id ipsum sentientes
3nihil per contentionem neque per inanem gloriam sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes
4non quae sua sunt singuli considerantes sed et ea quae aliorum
5hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Iesu
6qui cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo
7sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo
8humiliavit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem mortem autem crucis
9propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen super omne nomen
10ut in nomine Iesu omne genu flectat caelestium et terrestrium et infernorum
11et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris
12itaque carissimi mei sicut semper oboedistis non ut in praesentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea cum metu et tremore vestram salutem operamini
13Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate
14omnia autem facite sine murmurationibus et haesitationibus
15ut sitis sine querella et simplices filii Dei sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae inter quos lucetis sicut luminaria in mundo
16verbum vitae continentes ad gloriam meam in die Christi quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi
17sed et si immolor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae gaudeo et congratulor omnibus vobis
18id ipsum autem et vos gaudete et congratulamini mihi
19spero autem in Domino Iesu Timotheum cito me mittere ad vos ut et ego bono animo sim cognitis quae circa vos sunt
20neminem enim habeo tam unianimem qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit
21omnes enim sua quaerunt non quae sunt Christi Iesu
22experimentum autem eius cognoscite quoniam sicut patri filius mecum servivit in evangelium
23hunc igitur spero me mittere mox ut videro quae circa me sunt
24confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito
25necessarium autem existimavi Epafroditum fratrem et cooperatorem et commilitonem meum vestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meae mittere ad vos
26quoniam quidem omnes vos desiderabat et maestus erat propterea quod audieratis illum infirmatum
27nam et infirmatus est usque ad mortem sed Deus misertus est eius non solum autem eius verum etiam et mei ne tristitiam super tristitiam haberem
28festinantius ergo misi illum ut viso eo iterum gaudeatis et ego sine tristitia sim
29excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino et eiusmodi cum honore habetote
30quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium