4quamquam ego habeam confidentiam et in carne si quis alius videtur confidere in carne ego magis
5circumcisus octava die ex genere Israhel de tribu Beniamin Hebraeus ex Hebraeis secundum legem Pharisaeus
6secundum aemulationem persequens ecclesiam Dei secundum iustitiam quae in lege est conversatus sine querella
7sed quae mihi fuerunt lucra haec arbitratus sum propter Christum detrimenta
8verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora ut Christum lucri faciam