GoBíblia - Ler a Bíblia Online em múltiplas versões!

Filipenses 4

1itaque fratres mei carissimi et desiderantissimi gaudium meum et corona mea sic state in Domino carissimi

2Euhodiam rogo et Syntychen deprecor id ipsum sapere in Domino

3etiam rogo et te germane conpar adiuva illas quae mecum laboraverunt in evangelio cum Clemente et ceteris adiutoribus meis quorum nomina sunt in libro vitae

4gaudete in Domino semper iterum dico gaudete

5modestia vestra nota sit omnibus hominibus Dominus prope

6nihil solliciti sitis sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum

7et pax Dei quae exsuperat omnem sensum custodiat corda vestra et intellegentias vestras in Christo Iesu

8de cetero fratres quaecumque sunt vera quaecumque pudica quaecumque iusta quaecumque sancta quaecumque amabilia quaecumque bonae famae si qua virtus si qua laus haec cogitate

9quae et didicistis et accepistis et audistis et vidistis in me haec agite et Deus pacis erit vobiscum

10gavisus sum autem in Domino vehementer quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire sicut et sentiebatis occupati autem eratis

11non quasi propter penuriam dico ego enim didici in quibus sum sufficiens esse

12scio et humiliari scio et abundare ubique et in omnibus institutus sum et satiari et esurire et abundare et penuriam pati

13omnia possum in eo qui me confortat

14verumtamen bene fecistis communicantes tribulationi meae

15scitis autem et vos Philippenses quod in principio evangelii quando profectus sum a Macedonia nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti nisi vos soli

16quia et Thessalonicam et semel et bis in usum mihi misistis

17non quia quaero datum sed requiro fructum abundantem in rationem vestram

18habeo autem omnia et abundo repletus sum acceptis ab Epafrodito quae misistis odorem suavitatis hostiam acceptam placentem Deo

19Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Iesu

20Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum amen

21salutate omnem sanctum in Christo Iesu salutant vos qui mecum sunt fratres

22salutant vos omnes sancti maxime autem qui de Caesaris domo sunt

23gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro amen