Gálatas 3
1o insensati Galatae quis vos fascinavit ante quorum oculos Iesus Christus proscriptus est crucifixus
2hoc solum volo a vobis discere ex operibus legis Spiritum accepistis an ex auditu fidei
3sic stulti estis cum Spiritu coeperitis nunc carne consummamini
4tanta passi estis sine causa si tamen sine causa
5qui ergo tribuit vobis Spiritum et operatur virtutes in vobis ex operibus legis an ex auditu fidei
6sicut Abraham credidit Deo et reputatum est ei ad iustitiam
7cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt hii sunt filii Abrahae
8providens autem scriptura quia ex fide iustificat gentes Deus praenuntiavit Abrahae quia benedicentur in te omnes gentes
9igitur qui ex fide sunt benedicentur cum fideli Abraham
10quicumque enim ex operibus legis sunt sub maledicto sunt scriptum est enim maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis ut faciat ea
11quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum manifestum est quia iustus ex fide vivit
12lex autem non est ex fide sed qui fecerit ea vivet in illis
13Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum quia scriptum est maledictus omnis qui pendet in ligno
14ut in gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Iesu ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem
15fratres secundum hominem dico tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit aut superordinat
16Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius non dicit et seminibus quasi in multis sed quasi in uno et semini tuo qui est Christus
17hoc autem dico testamentum confirmatum a Deo quae post quadringentos et triginta annos facta est lex non irritam facit ad evacuandam promissionem
18nam si ex lege hereditas iam non ex repromissione Abrahae autem per promissionem donavit Deus
19quid igitur lex propter transgressiones posita est donec veniret semen cui promiserat ordinata per angelos in manu mediatoris
20mediator autem unius non est Deus autem unus est
21lex ergo adversus promissa Dei absit si enim data esset lex quae posset vivificare vere ex lege esset iustitia
22sed conclusit scriptura omnia sub peccato ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus
23prius autem quam veniret fides sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quae revelanda erat
24itaque lex pedagogus noster fuit in Christo ut ex fide iustificemur
25at ubi venit fides iam non sumus sub pedagogo
26omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu
27quicumque enim in Christo baptizati estis Christum induistis
28non est Iudaeus neque Graecus non est servus neque liber non est masculus neque femina omnes enim vos unum estis in Christo Iesu
29si autem vos Christi ergo Abrahae semen estis secundum promissionem heredes