Gálatas 5
1state et nolite iterum iugo servitutis contineri
2ecce ego Paulus dico vobis quoniam si circumcidamini Christus vobis nihil proderit
3testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendae
4evacuati estis a Christo qui in lege iustificamini a gratia excidistis
5nos enim spiritu ex fide spem iustitiae expectamus
6nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed fides quae per caritatem operatur
7currebatis bene quis vos inpedivit veritati non oboedire
8persuasio non est ex eo qui vocat vos
9modicum fermentum totam massam corrumpit
10ego confido in vobis in Domino quod nihil aliud sapietis qui autem conturbat vos portabit iudicium quicumque est ille
11ego autem fratres si circumcisionem adhuc praedico quid adhuc persecutionem patior ergo evacuatum est scandalum crucis
12utinam et abscidantur qui vos conturbant
13vos enim in libertatem vocati estis fratres tantum ne libertatem in occasionem detis carnis sed per caritatem servite invicem
14omnis enim lex in uno sermone impletur diliges proximum tuum sicut te ipsum
15quod si invicem mordetis et comeditis videte ne ab invicem consumamini
16dico autem spiritu ambulate et desiderium carnis non perficietis
17caro enim concupiscit adversus spiritum spiritus autem adversus carnem haec enim invicem adversantur ut non quaecumque vultis illa faciatis
18quod si spiritu ducimini non estis sub lege
19manifesta autem sunt opera carnis quae sunt fornicatio inmunditia luxuria
20idolorum servitus veneficia inimicitiae contentiones aemulationes irae rixae dissensiones sectae
21invidiae homicidia ebrietates comesationes et his similia quae praedico vobis sicut praedixi quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur
22fructus autem Spiritus est caritas gaudium pax longanimitas bonitas benignitas
23fides modestia continentia adversus huiusmodi non est lex
24qui autem sunt Christi carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis
25si vivimus spiritu spiritu et ambulemus
26non efficiamur inanis gloriae cupidi invicem provocantes invicem invidentes