9dixit vero Deus congregentur aquae quae sub caelo sunt in locum unum et appareat arida factumque est ita
10et vocavit Deus aridam terram congregationesque aquarum appellavit maria et vidit Deus quod esset bonum
11et ait germinet terra herbam virentem et facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum cuius semen in semet ipso sit super terram et factum est ita
12et protulit terra herbam virentem et adferentem semen iuxta genus suum lignumque faciens fructum et habens unumquodque sementem secundum speciem suam et vidit Deus quod esset bonum
13factumque est vespere et mane dies tertius