6filii autem Ham Chus et Mesraim et Fut et Chanaan
7filii Chus Saba et Hevila et Sabatha et Regma et Sabathaca filii Regma Saba et Dadan
8porro Chus genuit Nemrod ipse coepit esse potens in terra
9et erat robustus venator coram Domino ab hoc exivit proverbium quasi Nemrod robustus venator coram Domino
10fuit autem principium regni eius Babylon et Arach et Archad et Chalanne in terra Sennaar
11de terra illa egressus est Assur et aedificavit Nineven et plateas civitatis et Chale
12Resen quoque inter Nineven et Chale haec est civitas magna
13at vero Mesraim genuit Ludim et Anamim et Laabim Nepthuim
14et Phetrusim et Cesluim de quibus egressi sunt Philisthim et Capthurim
15Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum Ettheum
16et Iebuseum et Amorreum Gergeseum
17Eveum et Araceum Sineum
18et Aradium Samariten et Amatheum et post haec disseminati sunt populi Chananeorum
19factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam donec ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adama et Seboim usque Lesa
20hii filii Ham in cognationibus et linguis et generationibus terrisque et gentibus suis