12et quod cum viderint te Aegyptii dicturi sunt uxor ipsius est et interficient me et te reservabunt
13dic ergo obsecro te quod soror mea sis ut bene sit mihi propter te et vivat anima mea ob gratiam tui
14cum itaque ingressus esset Abram Aegyptum viderunt Aegyptii mulierem quod esset pulchra nimis
15et nuntiaverunt principes Pharaoni et laudaverunt eam apud illum et sublata est mulier in domum Pharaonis
16Abram vero bene usi sunt propter illam fueruntque ei oves et boves et asini et servi et famulae et asinae et cameli
17flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis et domum eius propter Sarai uxorem Abram
18vocavitque Pharao Abram et dixit ei quidnam est quod fecisti mihi quare non indicasti quod uxor tua esset
19quam ob causam dixisti esse sororem tuam ut tollerem eam mihi in uxorem nunc igitur ecce coniux tua accipe eam et vade
20praecepitque Pharao super Abram viris et deduxerunt eum et uxorem illius et omnia quae habebat