17egressus est autem rex Sodomorum in occursum eius postquam reversus est a caede Chodorlahomor et regum qui cum eo erant in valle Save quae est vallis Regis
18at vero Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum erat enim sacerdos Dei altissimi
19benedixit ei et ait benedictus Abram Deo excelso qui creavit caelum et terram
20et benedictus Deus excelsus quo protegente hostes in manibus tuis sunt et dedit ei decimas ex omnibus