18dixitque ad Deum utinam Ismahel vivat coram te
19et ait Deus ad Abraham Sarra uxor tua pariet tibi filium vocabisque nomen eius Isaac et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum et semini eius post eum
20super Ismahel quoque exaudivi te ecce benedicam ei et augebo et multiplicabo eum valde duodecim duces generabit et faciam illum in gentem magnam
21pactum vero meum statuam ad Isaac quem pariet tibi Sarra tempore isto in anno altero