8plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio in quo posuit hominem quem formaverat
9produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu et ad vescendum suave lignum etiam vitae in medio paradisi lignumque scientiae boni et mali
10et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad inrigandum paradisum qui inde dividitur in quattuor capita
11nomen uni Phison ipse est qui circuit omnem terram Evilat ubi nascitur aurum
12et aurum terrae illius optimum est ibique invenitur bdellium et lapis onychinus
13et nomen fluvio secundo Geon ipse est qui circuit omnem terram Aethiopiae
14nomen vero fluminis tertii Tigris ipse vadit contra Assyrios fluvius autem quartus ipse est Eufrates
15tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit eum in paradiso voluptatis ut operaretur et custodiret illum