Gênesis 21
1visitavit autem Dominus Sarram sicut promiserat et implevit quae locutus est
2concepitque et peperit filium in senectute sua tempore quo praedixerat ei Deus
3vocavitque Abraham nomen filii sui quem genuit ei Sarra Isaac
4et circumcidit eum octavo die sicut praeceperat ei Deus
5cum centum esset annorum hac quippe aetate patris natus est Isaac
6dixitque Sarra risum fecit mihi Deus quicumque audierit conridebit mihi
7rursumque ait quis auditurum crederet Abraham quod Sarra lactaret filium quem peperit ei iam seni
8crevit igitur puer et ablactatus est fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius
9cumque vidisset Sarra filium Agar Aegyptiae ludentem dixit ad Abraham
10eice ancillam hanc et filium eius non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac
11dure accepit hoc Abraham pro filio suo
12cui dixit Deus non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua omnia quae dixerit tibi Sarra audi vocem eius quia in Isaac vocabitur tibi semen
13sed et filium ancillae faciam in gentem magnam quia semen tuum est
14surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae inposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam quae cum abisset errabat in solitudine Bersabee
15cumque consumpta esset aqua in utre abiecit puerum subter unam arborum quae ibi erant
16et abiit seditque e regione procul quantum potest arcus iacere dixit enim non videbo morientem puerum et sedens contra levavit vocem suam et flevit
17exaudivit autem Deus vocem pueri vocavitque angelus Domini Agar de caelo dicens quid agis Agar noli timere exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est
18surge tolle puerum et tene manum illius quia in gentem magnam faciam eum
19aperuitque oculos eius Deus quae videns puteum aquae abiit et implevit utrem deditque puero bibere
20et fuit cum eo qui crevit et moratus est in solitudine et factus est iuvenis sagittarius
21habitavitque in deserto Pharan et accepit illi mater sua uxorem de terra Aegypti
22eodem tempore dixit Abimelech et Fichol princeps exercitus eius ad Abraham Deus tecum est in universis quae agis
23iura ergo per Dominum ne noceas mihi et posteris meis stirpique meae sed iuxta misericordiam quam feci tibi facies mihi et terrae in qua versatus es advena
24dixitque Abraham ego iurabo
25et increpavit Abimelech propter puteum aquae quem vi abstulerant servi illius
26respondit Abimelech nescivi quis fecerit hanc rem sed et tu non indicasti mihi et ego non audivi praeter hodie
27tulit itaque Abraham oves et boves et dedit Abimelech percusseruntque ambo foedus
28et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum
29cui dixit Abimelech quid sibi volunt septem agnae istae quas stare fecisti seorsum
30at ille septem inquit agnas accipies de manu mea ut sint in testimonium mihi quoniam ego fodi puteum istum
31idcirco vocatus est locus ille Bersabee quia ibi uterque iuraverunt
32et inierunt foedus pro puteo Iuramenti
33surrexit autem Abimelech et Fichol princeps militiae eius reversique sunt in terram Palestinorum Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini Dei aeterni
34et fuit colonus terrae Philisthinorum diebus multis