Gênesis 25
1Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Cetthuram
2quae peperit ei Zamram et Iexan et Madan et Madian et Iesboch et Sue
3Iexan quoque genuit Saba et Dadan filii Dadan fuerunt Assurim et Lathusim et Loommim
4at vero ex Madian ortus est Epha et Opher et Enoch et Abida et Eldaa omnes hii filii Cetthurae
5deditque Abraham cuncta quae possederat Isaac
6filiis autem concubinarum largitus est munera et separavit eos ab Isaac filio suo dum adhuc ipse viveret ad plagam orientalem
7fuerunt autem dies vitae eius centum septuaginta quinque anni
8et deficiens mortuus est in senectute bona provectaeque aetatis et plenus dierum congregatusque est ad populum suum
9et sepelierunt eum Isaac et Ismahel filii sui in spelunca duplici quae sita est in agro Ephron filii Soor Hetthei e regione Mambre
10quem emerat a filiis Heth ibi sepultus est ipse et Sarra uxor eius
11et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio eius qui habitabat iuxta puteum nomine Viventis et videntis
12hae sunt generationes Ismahel filii Abraham quem peperit ei Agar Aegyptia famula Sarrae
13et haec nomina filiorum eius in vocabulis et generationibus suis primogenitus Ismahelis Nabaioth dein Cedar et Abdeel et Mabsam
14Masma quoque et Duma et Massa
15Adad et Thema Itur et Naphis et Cedma
16isti sunt filii Ismahel et haec nomina per castella et oppida eorum duodecim principes tribuum suarum
17anni vitae Ismahel centum triginta septem deficiens mortuus est et adpositus ad populum suum
18habitavit autem ab Evila usque Sur quae respicit Aegyptum introeuntibus Assyrios coram cunctis fratribus suis obiit
19hae quoque sunt generationes Isaac filii Abraham Abraham genuit Isaac
20qui cum quadraginta esset annorum duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuel Syri de Mesopotamiam sororem Laban
21deprecatusque est Dominum pro uxore sua eo quod esset sterilis qui exaudivit eum et dedit conceptum Rebeccae
22sed conlidebantur in utero eius parvuli quae ait si sic mihi futurum erat quid necesse fuit concipere perrexitque ut consuleret Dominum
23qui respondens ait duae gentes in utero tuo sunt et duo populi ex ventre tuo dividentur populusque populum superabit et maior minori serviet
24iam tempus pariendi venerat et ecce gemini in utero repperti sunt
25qui primus egressus est rufus erat et totus in morem pellis hispidus vocatumque est nomen eius Esau protinus alter egrediens plantam fratris tenebat manu et idcirco appellavit eum Iacob
26sexagenarius erat Isaac quando nati sunt parvuli
27quibus adultis factus est Esau vir gnarus venandi et homo agricola Iacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis
28Isaac amabat Esau eo quod de venationibus illius vesceretur et Rebecca diligebat Iacob
29coxit autem Iacob pulmentum ad quem cum venisset Esau de agro lassus
30ait da mihi de coctione hac rufa quia oppido lassus sum quam ob causam vocatum est nomen eius Edom
31cui dixit Iacob vende mihi primogenita tua
32ille respondit en morior quid mihi proderunt primogenita
33ait Iacob iura ergo mihi iuravit Esau et vendidit primogenita
34et sic accepto pane et lentis edulio comedit et bibit et abiit parvipendens quod primogenita vendidisset