1senuit autem Isaac et caligaverunt oculi eius et videre non poterat vocavitque Esau filium suum maiorem et dixit ei fili mi qui respondit adsum
2cui pater vides inquit quod senuerim et ignorem diem mortis meae
3sume arma tua faretram et arcum et egredere foras cumque venatu aliquid adprehenderis
4fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti et adfer ut comedam et benedicat tibi anima mea antequam moriar
5quod cum audisset Rebecca et ille abisset in agrum ut iussionem patris expleret
6dixit filio suo Iacob audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo et dicentem ei
7adfer mihi venationem tuam et fac cibos ut comedam et benedicam tibi coram Domino antequam moriar
8nunc ergo fili mi adquiesce consiliis meis
9et pergens ad gregem adfer mihi duos hedos optimos ut faciam ex eis escas patri tuo quibus libenter vescitur
10quas cum intuleris et comederit benedicat tibi priusquam moriatur
11cui ille respondit nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit et ego lenis
12si adtractaverit me pater meus et senserit timeo ne putet sibi voluisse inludere et inducat super me maledictionem pro benedictione
13ad quem mater in me sit ait ista maledictio fili mi tantum audi vocem meam et perge adferque quae dixi
14abiit et adtulit deditque matri paravit illa cibos sicut noverat velle patrem illius
15et vestibus Esau valde bonis quas apud se habebat domi induit eum
16pelliculasque hedorum circumdedit manibus et colli nuda protexit
17dedit pulmentum et panes quos coxerat tradidit
18quibus inlatis dixit pater mi et ille respondit audio quis tu es fili mi
19dixitque Iacob ego sum Esau primogenitus tuus feci sicut praecepisti mihi surge sede et comede de venatione mea ut benedicat mihi anima tua
20rursum Isaac ad filium suum quomodo inquit tam cito invenire potuisti fili mi qui respondit voluntatis Dei fuit ut cito mihi occurreret quod volebam
21dixitque Isaac accede huc ut tangam te fili mi et probem utrum tu sis filius meus Esau an non
22accessit ille ad patrem et palpato eo dixit Isaac vox quidem vox Iacob est sed manus manus sunt Esau
23et non cognovit eum quia pilosae manus similitudinem maioris expresserant benedicens ergo illi
24ait tu es filius meus Esau respondit ego sum
25at ille offer inquit mihi cibos de venatione tua fili mi ut benedicat tibi anima mea quos cum oblatos comedisset obtulit ei etiam vinum quo hausto
26dixit ad eum accede ad me et da mihi osculum fili mi
27accessit et osculatus est eum statimque ut sensit vestimentorum illius flagrantiam benedicens ait ecce odor filii mei sicut odor agri cui benedixit Dominus
28det tibi Deus de rore caeli et de pinguedine terrae abundantiam frumenti et vini
29et serviant tibi populi et adorent te tribus esto dominus fratrum tuorum et incurventur ante te filii matris tuae qui maledixerit tibi sit maledictus et qui benedixerit benedictionibus repleatur