42nuntiata sunt haec Rebeccae quae mittens et vocans Iacob filium suum dixit ad eum ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te
43nunc ergo fili audi vocem meam et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran
44habitabisque cum eo dies paucos donec requiescat furor fratris tui
45et cesset indignatio eius obliviscaturque eorum quae fecisti in eum postea mittam et adducam te inde huc cur utroque orbabor filio in una die