1cernens autem Rahel quod infecunda esset invidit sorori et ait marito suo da mihi liberos alioquin moriar
2cui iratus respondit Iacob num pro Deo ego sum qui privavit te fructu ventris tui
3at illa habeo inquit famulam Balam ingredere ad eam ut pariat super genua mea et habeam ex ea filios
4deditque illi Balam in coniugium quae
5ingresso ad se viro concepit et peperit filium
6dixitque Rahel iudicavit mihi Dominus et exaudivit vocem meam dans mihi filium et idcirco appellavit nomen illius Dan
7rursumque Bala concipiens peperit alterum
8pro quo ait Rahel conparavit me Deus cum sorore mea et invalui vocavitque eum Nepthalim
9sentiens Lia quod parere desisset Zelpham ancillam suam marito tradidit
10qua post conceptum edente filium
11dixit feliciter et idcirco vocavit nomen eius Gad
12peperit quoque Zelpha alterum
13dixitque Lia hoc pro beatitudine mea beatam quippe me dicent mulieres propterea appellavit eum Aser
14egressus autem Ruben tempore messis triticeae in agro repperit mandragoras quos matri Liae detulit dixitque Rahel da mihi partem de mandragoris filii tui
15illa respondit parumne tibi videtur quod praeripueris maritum mihi nisi etiam mandragoras filii mei tuleris ait Rahel dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui