1Adam vero cognovit Havam uxorem suam quae concepit et peperit Cain dicens possedi hominem per Dominum
2rursusque peperit fratrem eius Abel fuit autem Abel pastor ovium et Cain agricola
3factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terrae munera Domino
4Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum et respexit Dominus ad Abel et ad munera eius
5ad Cain vero et ad munera illius non respexit iratusque est Cain vehementer et concidit vultus eius
6dixitque Dominus ad eum quare maestus es et cur concidit facies tua
7nonne si bene egeris recipies sin autem male statim in foribus peccatum aderit sed sub te erit appetitus eius et tu dominaberis illius
8dixitque Cain ad Abel fratrem suum egrediamur foras cumque essent in agro consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum
9et ait Dominus ad Cain ubi est Abel frater tuus qui respondit nescio num custos fratris mei sum
10dixitque ad eum quid fecisti vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra
11nunc igitur maledictus eris super terram quae aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua
12cum operatus fueris eam non dabit tibi fructus suos vagus et profugus eris super terram
13dixitque Cain ad Dominum maior est iniquitas mea quam ut veniam merear
14ecce eicis me hodie a facie terrae et a facie tua abscondar et ero vagus et profugus in terra omnis igitur qui invenerit me occidet me
15dixitque ei Dominus nequaquam ita fiet sed omnis qui occiderit Cain septuplum punietur posuitque Dominus Cain signum ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum
16egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra profugus ad orientalem plagam Eden