18porro Enoch genuit Irad et Irad genuit Maviahel et Maviahel genuit Matusahel et Matusahel genuit Lamech
19qui accepit uxores duas nomen uni Ada et nomen alteri Sella
20genuitque Ada Iabel qui fuit pater habitantium in tentoriis atque pastorum
21et nomen fratris eius Iubal ipse fuit pater canentium cithara et organo
22Sella quoque genuit Thubalcain qui fuit malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri soror vero Thubalcain Noemma
23dixitque Lamech uxoribus suis Adae et Sellae audite vocem meam uxores Lamech auscultate sermonem meum quoniam occidi virum in vulnus meum et adulescentulum in livorem meum
24septuplum ultio dabitur de Cain de Lamech vero septuagies septies