18erant igitur filii Noe qui egressi sunt de arca Sem Ham et Iafeth porro Ham ipse est pater Chanaan
19tres isti sunt filii Noe et ab his disseminatum est omne hominum genus super universam terram
20coepitque Noe vir agricola exercere terram et plantavit vineam
21bibensque vinum inebriatus est et nudatus in tabernaculo suo
22quod cum vidisset Ham pater Chanaan verenda scilicet patris sui esse nuda nuntiavit duobus fratribus suis foras
23at vero Sem et Iafeth pallium inposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui faciesque eorum aversae erant et patris virilia non viderunt
24evigilans autem Noe ex vino cum didicisset quae fecerat ei filius suus minor
25ait maledictus Chanaan servus servorum erit fratribus suis
26dixitque benedictus Dominus Deus Sem sit Chanaan servus eius
27dilatet Deus Iafeth et habitet in tabernaculis Sem sitque Chanaan servus eius