1umbram enim habens lex bonorum futurorum non ipsam imaginem rerum per singulos annos hisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter numquam potest accedentes perfectos facere
2alioquin non cessassent offerri ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati cultores semel mundati
3sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit
4inpossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata
5ideo ingrediens mundum dicit hostiam et oblationem noluisti corpus autem aptasti mihi
6holocaustomata et pro peccato non tibi placuit
7tunc dixi ecce venio in capitulo libri scriptum est de me ut faciam Deus voluntatem tuam
8superius dicens quia hostias et oblationes et holocaustomata et pro peccato noluisti nec placita sunt tibi quae secundum legem offeruntur
9tunc dixit ecce venio ut faciam Deus voluntatem tuam aufert primum ut sequens statuat
10in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Iesu in semel