14quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni et ipse similiter participavit hisdem ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium id est diabolum
15et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti
16nusquam enim angelos adprehendit sed semen Abrahae adprehendit
17unde debuit per omnia fratribus similare ut misericors fieret et fidelis pontifex ad Deum ut repropitiaret delicta populi