GoBíblia - Ler a Bíblia Online em múltiplas versões!

Hebreus 3

1unde fratres sancti vocationis caelestis participes considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Iesum

2qui fidelis est ei qui fecit illum sicut et Moses in omni domo illius

3amplioris enim gloriae iste prae Mose dignus habitus est quanto ampliorem honorem habet domus qui fabricavit illam

4omnis namque domus fabricatur ab aliquo qui autem omnia creavit Deus

5et Moses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus in testimonium eorum quae dicenda erant

6Christus vero tamquam filius in domo sua quae domus sumus nos si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus

7quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus hodie si vocem eius audieritis

8nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione secundum diem temptationis in deserto

9ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt et viderunt opera mea

10quadraginta annos propter quod infensus fui generationi huic et dixi semper errant corde ipsi autem non cognoverunt vias meas

11sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam

12videte fratres ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo

13sed adhortamini vosmet ipsos per singulos dies donec hodie cognominatur ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati

14participes enim Christi effecti sumus si tamen initium substantiae usque ad finem firmum retineamus

15dum dicitur hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra quemadmodum in illa exacerbatione

16quidam enim audientes exacerbaverunt sed non universi qui profecti sunt ab Aegypto per Mosen

17quibus autem infensus est quadraginta annos nonne illis qui peccaverunt quorum cadavera prostrata sunt in deserto

18quibus autem iuravit non introire in requiem ipsius nisi illis qui increduli fuerunt

19et videmus quia non potuerunt introire propter incredulitatem