Hebreus 7
1hic enim Melchisedech rex Salem sacerdos Dei summi qui obviavit Abrahae regresso a caede regum et benedixit ei
2cui decimas omnium divisit Abraham primum quidem qui interpretatur rex iustitiae deinde autem et rex Salem quod est rex pacis
3sine patre sine matre sine genealogia neque initium dierum neque finem vitae habens adsimilatus autem Filio Dei manet sacerdos in perpetuum
4intuemini autem quantus sit hic cui et decimam dedit de praecipuis Abraham patriarcha
5et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem id est a fratribus suis quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahae
6cuius autem generatio non adnumeratur in eis decimas sumpsit Abraham et hunc qui habebat repromissiones benedixit
7sine ulla autem contradictione quod minus est a meliore benedicitur
8et hic quidem decimas morientes homines accipiunt ibi autem contestatus quia vivit
9et ut ita dictum sit per Abraham et Levi qui decimas accipit decimatus est
10adhuc enim in lumbis patris erat quando obviavit ei Melchisedech
11si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat populus enim sub ipso legem accepit quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron dici
12translato enim sacerdotio necesse est ut et legis translatio fiat
13in quo enim haec dicuntur de alia tribu est de qua nullus altario praesto fuit
14manifestum enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster in qua tribu nihil de sacerdotibus Moses locutus est
15et amplius adhuc manifestum est si secundum similitudinem Melchisedech exsurgit alius sacerdos
16qui non secundum legem mandati carnalis factus est sed secundum virtutem vitae insolubilis
17contestatur enim quoniam tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech
18reprobatio quidem fit praecedentis mandati propter infirmitatem eius et inutilitatem
19nihil enim ad perfectum adduxit lex introductio vero melioris spei per quam proximamus ad Deum
20et quantum est non sine iureiurando alii quidem sine iureiurando sacerdotes facti sunt
21hic autem cum iureiurando per eum qui dixit ad illum iuravit Dominus et non paenitebit tu es sacerdos in aeternum
22in tantum melioris testamenti sponsor factus est Iesus
23et alii quidem plures facti sunt sacerdotes idcirco quod morte prohiberentur permanere
24hic autem eo quod maneat in aeternum sempiternum habet sacerdotium
25unde et salvare in perpetuo potest accedentes per semet ipsum ad Deum semper vivens ad interpellandum pro eis
26talis enim decebat ut nobis esset pontifex sanctus innocens inpollutus segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus
27qui non habet cotidie necessitatem quemadmodum sacerdotes prius pro suis delictis hostias offerre deinde pro populi hoc enim fecit semel se offerendo
28lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes sermo autem iurisiurandi qui post legem est Filium in aeternum perfectum