4et factum est verbum Domini ad me dicens
5priusquam te formarem in utero novi te et antequam exires de vulva sanctificavi te prophetam gentibus dedi te
6et dixi a a a Domine Deus ecce nescio loqui quia puer ego sum
7et dixit Dominus ad me noli dicere puer sum quoniam ad omnia quae mittam te ibis et universa quaecumque mandavero tibi loqueris
8ne timeas a facie eorum quia tecum ego sum ut eruam te dicit Dominus
9et misit Dominus manum suam et tetigit os meum et dixit Dominus ad me ecce dedi verba mea in ore tuo
10ecce constitui te hodie super gentes et super regna ut evellas et destruas et disperdas et dissipes et aedifices et plantes