Jó 11
1respondens autem Sophar Naamathites dixit
2numquid qui multa loquitur non et audiet aut vir verbosus iustificabitur
3tibi soli tacebunt homines et cum ceteros inriseris a nullo confutaberis
4dixisti enim purus est sermo meus et mundus sum in conspectu tuo
5atque utinam Deus loqueretur tecum et aperiret labia sua tibi
6ut ostenderet tibi secreta sapientiae et quod multiplex esset lex eius et intellegeres quod multo minora exigaris a Deo quam meretur iniquitas tua
7forsitan vestigia Dei conprehendes et usque ad perfectum Omnipotentem repperies
8excelsior caelo est et quid facies profundior inferno et unde cognosces
9longior terrae mensura eius et latior mari
10si subverterit omnia vel in unum coartaverit quis contradicet ei
11ipse enim novit hominum vanitatem et videns iniquitatem nonne considerat
12vir vanus in superbiam erigitur et tamquam pullum onagri se liberum natum putat
13tu autem firmasti cor tuum et expandisti ad eum manus tuas
14si iniquitatem quod est in manu tua abstuleris a te et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia
15tum levare poteris faciem tuam absque macula et eris stabilis et non timebis
16miseriae quoque oblivisceris et quasi aquarum quae praeterierint recordaberis
17et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam et cum te consumptum putaveris orieris ut lucifer
18et habebis fiduciam proposita tibi spe et defossus securus dormies
19requiesces et non erit qui te exterreat et deprecabuntur faciem tuam plurimi
20oculi autem impiorum deficient et effugium peribit ab eis et spes eorum abominatio animae