GoBíblia - Ler a Bíblia Online em múltiplas versões!

Jó 16

1respondens autem Iob dixit

2audivi frequenter talia consolatores onerosi omnes vos estis

3numquid habebunt finem verba ventosa aut aliquid tibi molestum est si loquaris

4poteram et ego similia vestri loqui atque utinam esset anima vestra pro anima mea

5consolarer et ego vos sermonibus et moverem caput meum super vos

6roborarem vos ore meo et moverem labia quasi parcens vobis

7sed quid agam si locutus fuero non quiescet dolor meus et si tacuero non recedet a me

8nunc autem oppressit me dolor meus et in nihili redacti sunt omnes artus mei

9rugae meae testimonium dicunt contra me et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi

10collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit contra me dentibus suis hostis meus terribilibus oculis me intuitus est

11aperuerunt super me ora sua exprobrantes percusserunt maxillam meam satiati sunt poenis meis

12conclusit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradidit

13ego ille quondam opulentus repente contritus sum tenuit cervicem meam confregit me et posuit sibi quasi in signum

14circumdedit me lanceis suis convulneravit lumbos meos non pepercit et effudit in terra viscera mea

15concidit me vulnere super vulnus inruit in me quasi gigans

16saccum consui super cutem meam et operui cinere cornu meum

17facies mea intumuit a fletu et palpebrae meae caligaverunt

18haec passus sum absque iniquitate manus meae cum haberem mundas ad Deum preces

19terra ne operias sanguinem meum neque inveniat locum in te latendi clamor meus

20ecce enim in caelo testis meus et conscius meus in excelsis

21verbosi mei amici mei ad Deum stillat oculus meus

22atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo

23ecce enim breves anni transeunt et semitam per quam non revertar ambulo