Jó 17
1spiritus meus adtenuabitur dies mei breviabuntur et solum mihi superest sepulchrum
2non peccavi et in amaritudinibus moratur oculus meus
3libera me et pone iuxta te et cuiusvis manus pugnet contra me
4cor eorum longe fecisti a disciplina et propterea non exaltabuntur
5praedam pollicetur sociis et oculi filiorum eius deficient
6posuit me quasi in proverbium vulgi et exemplum sum coram eis
7caligavit ab indignatione oculus meus et membra mea quasi in nihili redacta sunt
8stupebunt iusti super hoc et innocens contra hypocritam suscitabitur
9et tenebit iustus viam suam et mundis manibus addet fortitudinem
10igitur vos omnes convertimini et venite et non inveniam in vobis ullum sapientem
11dies mei transierunt cogitationes meae dissipatae sunt torquentes cor meum
12noctem verterunt in diem et rursum post tenebras spero lucem
13si sustinuero infernus domus mea est in tenebris stravi lectulum meum
14putredini dixi pater meus es mater mea et soror mea vermibus
15ubi est ergo nunc praestolatio mea et patientiam meam quis considerat
16in profundissimum infernum descendent omnia mea putasne saltim ibi erit requies mihi