Jó 20
1respondens autem Sophar Naamathites dixit
2idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi et mens in diversa rapitur
3doctrinam qua me arguis audiam et spiritus intellegentiae meae respondebit mihi
4hoc scio a principio ex quo positus est homo super terram
5quod laus impiorum brevis sit et gaudium hypocritae ad instar puncti
6si ascenderit usque ad caelum superbia eius et caput eius nubes tetigerit
7quasi sterquilinium in fine perdetur et qui eum viderant dicent ubi est
8velut somnium avolans non invenietur transiet sicut visio nocturna
9oculus qui eum viderat non videbit neque ultra intuebitur eum locus suus
10filii eius adterentur egestate et manus illius reddent ei dolorem suum
11ossa eius implebuntur vitiis adulescentiae eius et cum eo in pulverem dormient
12cum enim dulce fuerit in ore eius malum abscondet illud sub lingua sua
13parcet illi et non derelinquet illud et celabit in gutture suo
14panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus
15divitias quas devoravit evomet et de ventre illius extrahet eas Deus
16caput aspidum suget occidet eum lingua viperae
17non videat rivulos fluminis torrentes mellis et butyri
18luet quae fecit omnia nec tamen consumetur iuxta multitudinem adinventionum suarum sic et sustinebit
19quoniam confringens nudavit pauperes domum rapuit et non aedificavit eam
20nec est satiatus venter eius et cum habuerit quae cupierat possidere non poterit
21non remansit de cibo eius et propterea nihil permanebit de bonis eius
22cum satiatus fuerit artabitur aestuabit et omnis dolor inruet in eum
23utinam impleatur venter eius ut emittat in eum iram furoris sui et pluat super illum bellum suum
24fugiet arma ferrea et inruet in arcum aereum
25eductus et egrediens de vagina sua et fulgurans in amaritudine sua vadent et venient super eum horribiles
26omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius devorabit eum ignis qui non succenditur adfligetur relictus in tabernaculo suo
27revelabunt caeli iniquitatem eius et terra consurget adversus eum
28apertum erit germen domus illius detrahetur in die furoris Dei
29haec est pars hominis impii a Deo et hereditas verborum eius a Domino