Jó 21
1respondens autem Iob dixit
2audite quaeso sermones meos et agetis paenitentiam
3sustinete me ut et ego loquar et post mea si videbitur verba ridete
4numquid contra hominem disputatio mea est ut merito non debeam contristari
5adtendite me et obstupescite et superponite digitum ori vestro
6et ego quando recordatus fuero pertimesco et concutit carnem meam tremor
7quare ergo impii vivunt sublevati sunt confortatique divitiis
8semen eorum permanet coram eis propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum
9domus eorum securae sunt et pacatae et non est virga Dei super illos
10bos eorum concepit et non abortit vacca peperit et non est privata fetu suo
11egrediuntur quasi greges parvuli eorum et infantes eorum exultant lusibus
12tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonitum organi
13ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt
14qui dixerunt Deo recede a nobis et scientiam viarum tuarum nolumus
15quid est Omnipotens ut serviamus ei et quid nobis prodest si oraverimus illum
16verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua consilium impiorum longe sit a me
17quotiens lucerna impiorum extinguetur et superveniet eis inundatio et dolores dividet furoris sui
18erunt sicut paleae ante faciem venti et sicut favilla quam turbo dispergit
19Deus servabit filiis illius dolorem patris et cum reddiderit tunc sciet
20videbunt oculi eius interfectionem suam et de furore Omnipotentis bibet
21quid enim ad eum pertinet de domo sua post se et si numerus mensuum eius dimidietur
22numquid Deum quispiam docebit scientiam qui excelsos iudicat
23iste moritur robustus et sanus dives et felix
24viscera eius plena sunt adipe et medullis ossa illius inrigantur
25alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus
26et tamen simul in pulverem dormient et vermes operient eos
27certe novi cogitationes vestras et sententias contra me iniquas
28dicitis enim ubi est domus principis et ubi tabernacula impiorum
29interrogate quemlibet de viatoribus et haec eadem eum intellegere cognoscetis
30quia in diem perditionis servabitur malus et ad diem furoris ducitur
31quis arguet coram eo viam eius et quae fecit quis reddet illi
32ipse ad sepulchra ducetur et in congerie mortuorum vigilabit
33dulcis fuit glareis Cocyti et post se omnem hominem trahet et ante se innumerabiles
34quomodo igitur consolamini me frustra cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati