Jó 22
1respondens autem Eliphaz Themanites dixit
2numquid Deo conparari potest homo etiam cum perfectae fuerit scientiae
3quid prodest Deo si iustus fueris aut quid ei confers si inmaculata fuerit via tua
4numquid timens arguet te et veniet tecum in iudicium
5et non propter malitiam tuam plurimam et infinitas iniquitates tuas
6abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa et nudos spoliasti vestibus
7aquam lasso non dedisti et esurienti subtraxisti panem
8in fortitudine brachii tui possidebas terram et potentissimus obtinebas eam
9viduas dimisisti vacuas et lacertos pupillorum comminuisti
10propterea circumdatus es laqueis et conturbat te formido subita
11et putabas te tenebras non visurum et impetu aquarum inundantium non oppressurum
12an cogitas quod Deus excelsior caelo et super stellarum vertices sublimetur
13et dicis quid enim novit Deus et quasi per caliginem iudicat
14nubes latibulum eius nec nostra considerat et circa cardines caeli perambulat
15numquid semitam saeculorum custodire cupis quam calcaverunt viri iniqui
16qui sublati sunt ante tempus suum et fluvius subvertit fundamentum eorum
17qui dicebant Deo recede a nobis et quasi nihil possit facere Omnipotens aestimabant eum
18cum ille implesset domos eorum bonis quorum sententia procul sit a me
19videbunt iusti et laetabuntur et innocens subsannabit eos
20nonne succisa est erectio eorum et reliquias eorum devoravit ignis
21adquiesce igitur ei et habeto pacem et per haec habebis fructus optimos
22suscipe ex ore illius legem et pone sermones eius in corde tuo
23si reversus fueris ad Omnipotentem aedificaberis et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo
24dabit pro terra silicem et pro silice torrentes aureos
25eritque Omnipotens contra hostes tuos et argentum coacervabitur tibi
26tunc super Omnipotentem deliciis afflues et elevabis ad Deum faciem tuam
27rogabis eum et exaudiet te et vota tua reddes
28decernes rem et veniet tibi et in viis tuis splendebit lumen
29qui enim humiliatus fuerit erit in gloria et qui inclinaverit oculos suos ipse salvabitur
30salvabitur innocens salvabitur autem munditia manuum suarum