Jó 23
1respondens autem Iob dixit
2nunc quoque in amaritudine est sermo meus et manus plagae meae adgravata est super gemitum meum
3quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum et veniam usque ad solium eius
4ponam coram eo iudicium et os meum replebo increpationibus
5ut sciam verba quae mihi respondeat et intellegam quid loquatur mihi
6nolo multa fortitudine contendat mecum nec magnitudinis suae mole me premat
7proponat aequitatem contra me et perveniat ad victoriam iudicium meum
8si ad orientem iero non apparet si ad occidentem non intellegam eum
9si ad sinistram quid agat non adprehendam eum si me vertam ad dextram non videbo illum
10ipse vero scit viam meam et probavit me quasi aurum quod per ignem transit
11vestigia eius secutus est pes meus viam eius custodivi et non declinavi ex ea
12a mandatis labiorum eius non recessi et in sinu meo abscondi verba oris eius
13ipse enim solus est et nemo avertere potest cogitationem eius et anima eius quodcumque voluerit hoc facit
14cum expleverit in me voluntatem suam et alia multa similia praesto sunt ei
15et idcirco a facie eius turbatus sum et considerans eum timore sollicitor
16Deus mollivit cor meum et Omnipotens conturbavit me
17non enim perii propter inminentes tenebras nec faciem meam operuit caligo