Jó 25
1respondens autem Baldad Suites dixit
2potestas et terror apud eum est qui facit concordiam in sublimibus suis
3numquid est numerus militum eius et super quem non surget lumen illius
4numquid iustificari potest homo conparatus Deo aut apparere mundus natus de muliere
5ecce etiam luna non splendet et stellae non sunt mundae in conspectu eius
6quanto magis homo putredo et filius hominis vermis