Jó 3
1post haec aperuit Iob os suum et maledixit diei suo
2et locutus est
3pereat dies in qua natus sum et nox in qua dictum est conceptus est homo
4dies ille vertatur in tenebras non requirat eum Deus desuper et non inlustret lumine
5obscurent eum tenebrae et umbra mortis occupet eum caligo et involvatur amaritudine
6noctem illam tenebrosus turbo possideat non conputetur in diebus anni nec numeretur in mensibus
7sit nox illa solitaria nec laude digna
8maledicant ei qui maledicunt diei qui parati sunt suscitare Leviathan
9obtenebrentur stellae caligine eius expectet lucem et non videat nec ortum surgentis aurorae
10quia non conclusit ostia ventris qui portavit me nec abstulit mala ab oculis meis
11quare non in vulva mortuus sum egressus ex utero non statim perii
12quare exceptus genibus cur lactatus uberibus
13nunc enim dormiens silerem et somno meo requiescerem
14cum regibus et consulibus terrae qui aedificant sibi solitudines
15aut cum principibus qui possident aurum et replent domos suas argento
16aut sicut abortivum absconditum non subsisterem vel qui concepti non viderunt lucem
17ibi impii cessaverunt a tumultu et ibi requieverunt fessi robore
18et quondam vincti pariter sine molestia non audierunt vocem exactoris
19parvus et magnus ibi sunt et servus liber a domino suo
20quare data est misero lux et vita his qui in amaritudine animae sunt
21qui expectant mortem et non venit quasi effodientes thesaurum
22gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum
23viro cuius abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris
24antequam comedam suspiro et quasi inundantes aquae sic rugitus meus
25quia timor quem timebam evenit mihi et quod verebar accidit
26nonne dissimulavi nonne silui nonne quievi et venit super me indignatio