Jó 30
1nunc autem derident me iuniores tempore quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei
2quorum virtus manuum erat mihi pro nihilo et vita ipsa putabantur indigni
3egestate et fame steriles qui rodebant in solitudine squalentes calamitate et miseria
4et mandebant herbas et arborum cortices et radix iuniperorum erat cibus eorum
5qui de convallibus ista rapientes cum singula repperissent ad ea cum clamore currebant
6in desertis habitabant torrentium et in cavernis terrae vel super glaream
7qui inter huiuscemodi laetabantur et esse sub sentibus delicias conputabant
8filii stultorum et ignobilium et in terra penitus non parentes
9nunc in eorum canticum versus sum et factus sum eis proverbium
10abominantur me et longe fugiunt a me et faciem meam conspuere non verentur
11faretram enim suam aperuit et adflixit me et frenum posuit in os meum
12ad dexteram orientis calamitatis meae ilico surrexerunt pedes meos subverterunt et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis
13dissipaverunt itinera mea insidiati sunt mihi et praevaluerunt et non fuit qui ferret auxilium
14quasi rupto muro et aperta ianua inruerunt super me et ad meas miserias devoluti sunt
15redactus sum in nihili abstulisti quasi ventus desiderium meum et velut nubes pertransiit salus mea
16nunc autem in memet ipso marcescit anima mea et possident me dies adflictionis
17nocte os meum perforatur doloribus et qui me comedunt non dormiunt
18in multitudine eorum consumitur vestimentum meum et quasi capitio tunicae sic cinxerunt me
19conparatus sum luto et adsimilatus favillae et cineri
20clamo ad te et non exaudis me sto et non respicis me
21mutatus es mihi in crudelem et in duritia manus tuae adversaris mihi
22elevasti me et quasi super ventum ponens elisisti me valide
23scio quia morti tradas me ubi constituta domus est omni viventi
24verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam et si corruerint ipse salvabis
25flebam quondam super eum qui adflictus erat et conpatiebatur anima mea pauperi
26expectabam bona et venerunt mihi mala praestolabar lucem et eruperunt tenebrae
27interiora mea efferbuerunt absque ulla requie praevenerunt me dies adflictionis
28maerens incedebam sine furore consurgens in turba clamavi
29frater fui draconum et socius strutionum
30cutis mea denigrata est super me et ossa mea aruerunt prae caumate
31versa est in luctum cithara mea et organum meum in vocem flentium