Jó 31
1pepigi foedus cum oculis meis ut ne cogitarem quidem de virgine
2quam enim partem haberet Deus in me desuper et hereditatem Omnipotens de excelsis
3numquid non perditio est iniquo et alienatio operantibus iniustitiam
4nonne ipse considerat vias meas et cunctos gressus meos dinumerat
5si ambulavi in vanitate et festinavit in dolo pes meus
6adpendat me in statera iusta et sciat Deus simplicitatem meam
7si declinavit gressus meus de via et si secutum est oculos meos cor meum et in manibus meis adhesit macula
8seram et alius comedat et progenies mea eradicetur
9si deceptum est cor meum super mulierem et si ad ostium amici mei insidiatus sum
10scortum sit alteri uxor mea et super illam incurventur alii
11hoc enim nefas est et iniquitas maxima
12ignis est usque ad perditionem devorans et omnia eradicans genimina
13si contempsi subire iudicium cum servo meo et ancillae meae cum disceptarent adversum me
14quid enim faciam cum surrexerit ad iudicandum Deus et cum quaesierit quid respondebo illi
15numquid non in utero fecit me qui et illum operatus est et formavit in vulva unus
16si negavi quod volebant pauperibus et oculos viduae expectare feci
17si comedi buccellam meam solus et non comedit pupillus ex ea
18quia ab infantia mea crevit mecum miseratio et de utero matris meae egressa est mecum
19si despexi pereuntem eo quod non habuerit indumentum et absque operimento pauperem
20si non benedixerunt mihi latera eius et de velleribus ovium mearum calefactus est
21si levavi super pupillum manum meam etiam cum viderem me in porta superiorem
22umerus meus a iunctura sua cadat et brachium meum cum suis ossibus confringatur
23semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum et pondus eius ferre non potui
24si putavi aurum robur meum et obrizae dixi fiducia mea
25si laetatus sum super multis divitiis meis et quia plurima repperit manus mea
26si vidi solem cum fulgeret et lunam incedentem clare
27et lactatum est in abscondito cor meum et osculatus sum manum meam ore meo
28quae est iniquitas maxima et negatio contra Deum altissimum
29si gavisus sum ad ruinam eius qui me oderat et exultavi quod invenisset eum malum
30non enim dedi ad peccandum guttur meum ut expeterem maledicens animam eius
31si non dixerunt viri tabernaculi mei quis det de carnibus eius ut saturemur
32foris non mansit peregrinus ostium meum viatori patuit
33si abscondi quasi homo peccatum meum et celavi in sinu meo iniquitatem meam
34si expavi ad multitudinem nimiam et despectio propinquorum terruit me et non magis tacui nec egressus sum ostium
35quis mihi tribuat auditorem ut desiderium meum Omnipotens audiat et librum scribat ipse qui iudicat
36ut in umero meo portem illum et circumdem illum quasi coronam mihi
37per singulos gradus meos pronuntiabo illum et quasi principi offeram eum
38si adversum me terra mea clamat et cum ipsa sulci eius deflent
39si fructus eius comedi absque pecunia et animam agricolarum eius adflixi
40pro frumento oriatur mihi tribulus et pro hordeo spina finita sunt verba Iob