Jó 32
1omiserunt autem tres viri isti respondere Iob eo quod iustus sibi videretur
2et iratus indignatusque Heliu filius Barachel Buzites de cognatione Ram iratus est autem adversus Iob eo quod iustum se esse diceret coram Deo
3porro adversum amicos eius indignatus est eo quod non invenissent responsionem rationabilem sed tantummodo condemnassent Iob
4igitur Heliu expectavit Iob loquentem eo quod seniores se essent qui loquebantur
5cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent iratus est vehementer
6respondensque Heliu filius Barachel Buzites dixit iunior sum tempore vos autem antiquiores idcirco dimisso capite veritus sum indicare vobis meam sententiam
7sperabam enim quod aetas prolixior loqueretur et annorum multitudo doceret sapientiam
8sed ut video spiritus est in hominibus et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam
9non sunt longevi sapientes nec senes intellegunt iudicium
10ideo dicam audite me ostendam vobis etiam ego meam scientiam
11expectavi enim sermones vestros audivi prudentiam vestram donec disceptaremini sermonibus
12et donec putabam vos aliquid dicere considerabam sed ut video non est qui arguere possit Iob et respondere ex vobis sermonibus eius
13ne forte dicatis invenimus sapientiam Deus proiecit eum non homo
14nihil locutus est mihi et ego non secundum vestros sermones respondebo illi
15extimuerunt non responderunt ultra abstuleruntque a se eloquia
16quoniam igitur expectavi et non sunt locuti steterunt nec responderunt ultra
17respondebo et ego partem meam et ostendam scientiam meam
18plenus sum enim sermonibus et coartat me spiritus uteri mei
19en venter meus quasi mustum absque spiraculo quod lagunculas novas disrumpit
20loquar et respirabo paululum aperiam labia mea et respondebo
21non accipiam personam viri et Deum homini non aequabo
22nescio enim quamdiu subsistam et si post modicum tollat me factor meus