Jó 36
1addens quoque Heliu haec locutus est
2sustine me paululum et indicabo tibi adhuc enim habeo quod pro Deo loquar
3repetam scientiam meam a principio et operatorem meum probabo iustum
4vere enim absque mendacio sermones mei et perfecta scientia probabitur tibi
5Deus potentes non abicit cum et ipse sit potens
6sed non salvat impios et iudicium pauperibus tribuit
7non aufert a iusto oculos suos et reges in solio conlocat in perpetuum et illi eriguntur
8et si fuerint in catenis et vinciantur funibus paupertatis
9indicabit eis opera eorum et scelera eorum quia violenti fuerint
10revelabit quoque aurem eorum ut corripiat et loquetur ut revertantur ab iniquitate
11si audierint et observaverint conplebunt dies suos in bono et annos suos in gloria
12si autem non audierint transibunt per gladium et consumentur in stultitia
13simulatores et callidi provocant iram Dei neque clamabunt cum vincti fuerint
14morietur in tempestate anima eorum et vita eorum inter effeminatos
15eripiet pauperem de angustia sua et revelabit in tribulatione aurem eius
16igitur salvabit te de ore angusto latissime et non habentis fundamentum subter se requies autem mensae tuae erit plena pinguedine
17causa tua quasi impii iudicata est causam iudiciumque recipies
18non te ergo superet ira ut aliquem opprimas nec multitudo donorum inclinet te
19depone magnitudinem tuam absque tribulatione et omnes robustos fortitudine
20ne protrahas noctem ut ascendant populi pro eis
21cave ne declines ad iniquitatem hanc enim coepisti sequi post miseriam
22ecce Deus excelsus in fortitudine sua et nullus ei similis in legislatoribus
23quis poterit scrutari vias eius aut quis ei dicere operatus es iniquitatem
24memento quod ignores opus eius de quo cecinerunt viri
25omnes homines vident eum unusquisque intuetur procul
26ecce Deus magnus vincens scientiam nostram numerus annorum eius inaestimabilis
27qui aufert stillas pluviae et effundit imbres ad instar gurgitum
28qui de nubibus fluunt quae praetexunt cuncta desuper
29si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum
30et fulgurare lumine suo desuper cardines quoque maris operiet
31per haec enim iudicat populos et dat escas multis mortalibus
32in manibus abscondit lucem et praecipit ei ut rursus adveniat
33adnuntiat de ea amico suo quod possessio eius sit et ad eam possit ascendere