Jó 38
1respondens autem Dominus Iob de turbine dixit
2quis est iste involvens sententias sermonibus inperitis
3accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et responde mihi
4ubi eras quando ponebam fundamenta terrae indica mihi si habes intellegentiam
5quis posuit mensuras eius si nosti vel quis tetendit super eam lineam
6super quo bases illius solidatae sunt aut quis dimisit lapidem angularem eius
7cum me laudarent simul astra matutina et iubilarent omnes filii Dei
8quis conclusit ostiis mare quando erumpebat quasi de vulva procedens
9cum ponerem nubem vestimentum eius et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem
10circumdedi illud terminis meis et posui vectem et ostia
11et dixi usque huc venies et non procedes amplius et hic confringes tumentes fluctus tuos
12numquid post ortum tuum praecepisti diluculo et ostendisti aurorae locum suum
13et tenuisti concutiens extrema terrae et excussisti impios ex ea
14restituetur ut lutum signaculum et stabit sicut vestimentum
15auferetur ab impiis lux sua et brachium excelsum confringetur
16numquid ingressus es profunda maris et in novissimis abyssis deambulasti
17numquid apertae tibi sunt portae mortis et ostia tenebrosa vidisti
18numquid considerasti latitudines terrae indica mihi si nosti omnia
19in qua via habitet lux et tenebrarum quis locus sit
20ut ducas unumquodque ad terminos suos et intellegas semitas domus eius
21sciebas tunc quod nasciturus esses et numerum dierum tuorum noveras
22numquid ingressus es thesauros nivis aut thesauros grandinis aspexisti
23quae praeparavi in tempus hostis in diem pugnae et belli
24per quam viam spargitur lux dividitur aestus super terram
25quis dedit vehementissimo imbri cursum et viam sonantis tonitrui
26ut plueret super terram absque homine in deserto ubi nullus mortalium commoratur
27ut impleret inviam et desolatam et produceret herbas virentes
28quis est pluviae pater vel quis genuit stillas roris
29de cuius utero egressa est glacies et gelu de caelo quis genuit
30in similitudinem lapidis aquae durantur et superficies abyssi constringitur
31numquid coniungere valebis micantes stellas Pliadis aut gyrum Arcturi poteris dissipare
32numquid producis luciferum in tempore suo et vesperum super filios terrae consurgere facis
33numquid nosti ordinem caeli et pones rationem eius in terra
34numquid elevabis in nebula vocem tuam et impetus aquarum operiet te
35numquid mittes fulgura et ibunt et revertentia dicent tibi adsumus
36quis posuit in visceribus hominis sapientiam vel quis dedit gallo intellegentiam
37quis enarravit caelorum rationem et concentum caeli quis dormire faciet
38quando fundebatur pulvis in terram et glebae conpingebantur
39numquid capies leaenae praedam et animam catulorum eius implebis
40quando cubant in antris et in specubus insidiantur
41quis praeparat corvo escam suam quando pulli eius ad Deum clamant vagantes eo quod non habeant cibos