Jó 39
1numquid nosti tempus partus hibicum in petris vel parturientes cervas observasti
2dinumerasti menses conceptus earum et scisti tempus partus earum
3incurvantur ad fetum et pariunt et rugitus emittunt
4separantur filii earum pergunt ad pastum egrediuntur et non revertuntur ad eas
5quis dimisit onagrum liberum et vincula eius quis solvit
6cui dedi in solitudine domum et tabernacula eius in terra salsuginis
7contemnit multitudinem civitatis clamorem exactoris non audit
8circumspicit montes pascuae suae et virentia quaeque perquirit
9numquid volet rinoceros servire tibi aut morabitur ad praesepe tuum
10numquid alligabis rinocerota ad arandum loro tuo aut confringet glebas vallium post te
11numquid fiduciam habebis in magna fortitudine eius et derelinques ei labores tuos
12numquid credes ei quoniam reddat sementem tibi et aream tuam congreget
13pinna strutionum similis est pinnis herodii et accipitris
14quando derelinquit in terra ova sua tu forsitan in pulvere calefacis ea
15obliviscitur quod pes conculcet ea aut bestiae agri conterant
16duratur ad filios suos quasi non sint sui frustra laboravit nullo timore cogente
17privavit enim eam Deus sapientia nec dedit illi intellegentiam
18cum tempus fuerit in altum alas erigit deridet equitem et ascensorem eius
19numquid praebebis equo fortitudinem aut circumdabis collo eius hinnitum
20numquid suscitabis eum quasi lucustas gloria narium eius terror
21terram ungula fodit exultat audacter in occursum pergit armatis
22contemnit pavorem nec cedit gladio
23super ipsum sonabit faretra vibrabit hasta et clypeus
24fervens et fremens sorbet terram nec reputat tubae sonare clangorem
25ubi audierit bucinam dicet va procul odoratur bellum exhortationem ducum et ululatum exercitus
26numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter expandens alas suas ad austrum
27aut ad praeceptum tuum elevabitur aquila et in arduis ponet nidum suum
28in petris manet et in praeruptis silicibus commoratur atque inaccessis rupibus
29inde contemplatur escam et de longe oculi eius prospiciunt
30pulli eius lambent sanguinem et ubicumque cadaver fuerit statim adest
31et adiecit Dominus et locutus est ad Iob
32numquid qui contendit cum Deo tam facile conquiescit utique qui arguit Deum debet respondere ei
33respondens autem Iob Domino dixit
34qui leviter locutus sum respondere quid possum manum meam ponam super os meum