Jó 4
1respondens autem Eliphaz Themanites dixit
2si coeperimus loqui tibi forsitan moleste accipias sed conceptum sermonem tenere quis possit
3ecce docuisti multos et manus lassas roborasti
4vacillantes confirmaverunt sermones tui et genua trementia confortasti
5nunc autem venit super te plaga et defecisti tetigit te et conturbatus es
6timor tuus fortitudo tua patientia tua et perfectio viarum tuarum
7recordare obsecro te quis umquam innocens perierit aut quando recti deleti sint
8quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem et seminant dolores et metunt eos
9flante Deo perisse et spiritu irae eius esse consumptos
10rugitus leonis et vox leaenae et dentes catulorum leonum contriti sunt
11tigris periit eo quod non haberet praedam et catuli leonis dissipati sunt
12porro ad me dictum est verbum absconditum et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri eius
13in horrore visionis nocturnae quando solet sopor occupare homines
14pavor tenuit me et tremor et omnia ossa mea perterrita sunt
15et cum spiritus me praesente transiret inhorruerunt pili carnis meae
16stetit quidam cuius non agnoscebam vultum imago coram oculis meis et vocem quasi aurae lenis audivi
17numquid homo Dei conparatione iustificabitur aut factore suo purior erit vir
18ecce qui serviunt ei non sunt stabiles et in angelis suis repperit pravitatem
19quanto magis hii qui habitant domos luteas qui terrenum habent fundamentum consumentur velut a tinea
20de mane usque ad vesperum succidentur et quia nullus intellegit in aeternum peribunt
21qui autem reliqui fuerint auferentur ex eis morientur et non in sapientia