Jó 5
1voca ergo si est qui tibi respondeat et ad aliquem sanctorum convertere
2vere stultum interficit iracundia et parvulum occidit invidia
3ego vidi stultum firma radice et maledixi pulchritudini eius statim
4longe fient filii eius a salute et conterentur in porta et non erit qui eruat
5cuius messem famelicus comedet et ipsum rapiet armatus et ebibent sitientes divitias eius
6nihil in terra sine causa fit et de humo non orietur dolor
7homo ad laborem nascitur et avis ad volatum
8quam ob rem ego deprecabor Dominum et ad Deum ponam eloquium meum
9qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero
10qui dat pluviam super faciem terrae et inrigat aquis universa
11qui ponit humiles in sublimi et maerentes erigit sospitate
12qui dissipat cogitationes malignorum ne possint implere manus eorum quod coeperant
13qui adprehendit sapientes in astutia eorum et consilium pravorum dissipat
14per diem incurrent tenebras et quasi in nocte sic palpabunt in meridie
15porro salvum faciet a gladio oris eorum et de manu violenti pauperem
16et erit egeno spes iniquitas autem contrahet os suum
17beatus homo qui corripitur a Domino increpationem ergo Domini ne reprobes
18quia ipse vulnerat et medetur percutit et manus eius sanabunt
19in sex tribulationibus liberabit te et in septima non tanget te malum
20in fame eruet te de morte et in bello de manu gladii
21a flagello linguae absconderis et non timebis calamitatem cum venerit
22in vastitate et fame ridebis et bestiam terrae non formidabis
23sed cum lapidibus regionum pactum tuum et bestiae terrae pacificae erunt tibi
24et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum et visitans speciem tuam non peccabis
25scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum et progenies tua quasi herba terrae
26ingredieris in abundantia sepulchrum sicut infertur acervus in tempore suo
27ecce hoc ut investigavimus ita est quod auditum mente pertracta